monumenta.ch > Hieronymus > csg48.205 > sectio 36 > sectio 85 > sectio 14 > sectio 5 > bavPal.lat.1663.233 > bavPal.lat.1669.92 > sectio 57 > ad Timotheum I, 3 > csg7.99 > sectio 19 > Psalmi, 4 > Psalmi, 30 > Exodus, 15 > csg51.136 > csg7.100 > Samuelis I, 5 > Psalmi, 82 > bsbClm6224.178 > sectio 2 > Isaias, 57 > sectio 31 > cb125.137v > uwbM.p.th.q.1a.130 > Ezechiel, 17 > Lucas, 3 > bnfGrec107.253 > sluMscr.Dresd.App.1092.246 > Psalmi, 27
Hieronymus, Psalmi, 26 <<<     >>> 28

Psalmus 27 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf11947.47 v
1 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
2 csg75.469 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me qui loquuntur pacem bnf11947.47 r cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum
4 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis
5 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos
6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
7 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
9 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik